monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 42, 8
Quia tu es, Deus meus, et fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Frequenter ratio causam praecedit, saepe iterum iuncta subsequitur: hic autem proposita clamat in capite. Nam cum sit eius fortitudo Deus, miratur quare ab adventu Domini, in quo iudicaturus est mundum, adhuc videatur repelli, quem propter mundi quas patiebatur angustias, magno desiderio sustinebat. Fortitudo est enim considerata periculorum perpessio, et laborum indefecta probatio. Sciebat enim vir sanctissimus ulterius se contristari non posse, si ad aeternam futuri saeculi requiem perveniret. Mos enim desiderantium est ab illa re se putare depulsos, ad quam venire velociter non sinuntur. Eius quoque rei explanatio decora subsequitur: Et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Utique in hoc saeculo contristati incedunt sancti, quando inimicorum flagella saevissima patiuntur. Nam cum ille dies iudicationis advenerit, talia minime sustinebunt; quia inimicus cum suis sequacibus absolute damnabitur. Quapropter vir sanctus desideranter expetebat tempora illa, in quibus sibi beatitudinem noverat conferendam.