monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 42, 7
Ab homine iniquo et doloso eripe me. Bonum quidem desiderium, sed adhuc non habet tempus. Hoc enim quod modo a sancto isto quaeritur, in futuro iudicio a fidelibus invenitur. Sed talia et hic desiderant qui pacifici esse noscuntur; ut ab inquietis moribus cupiant dividi, ne possint aliqua pravitate vitiari. Ipse est enim iniquus et dolosus, de quo superius dixit: De gente non sancta. Iniquus est enim qui mala facit apertius, dolosus qui occulta machinatione grassatur: ut sunt omnes qui a mandatis Domini probantur alieni.