monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 42, 6
Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Dum vir fidelis huius saeculi iniquitatibus angeretur, et cum incredulis populis adhuc esset habitatione permixtus, subito erupit in vocem; ut in iudicio Domini causa eius sequestraretur ab impiis, quando agnos ponet ad dexteram, haedos autem constituet ad sinistram. Non enim petit peccata sua discuti, sed ab iniquorum consortio liberari. Esset enim periculosum dicere: Iudica me, nisi ad didisset, et discerne causam meam, id est divide permixtionem meam, quam in saeculo isto sustineo, et aliquando segregatum me ab impiis, in populi tui electione constitue. Addidit, de gente non sancta, hoc est de perversis ac male viventibus. Revera sancta conscientia, quando nec in altero contueri poterat, quae divinis praeceptis probabantur adversa.