monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 42, 2
Quamvis alii tituli multa, alii tituli multa, alii contineant pauciora; omnes tamen ad supernae considerationis munera perducuntur; ut ipsa varietas nec fastidium faciat, nec quae sunt necessaria commonere desistat. Psalmus ergo (sicut saepe dictum est) significat melos coelestium verborum, quod desursum nobis resonare sentitur; sicut hic dicturus est: Discerne causam meam de gente non sancta, etc. David autem fortissimum et desiderabilem nobis indicat Christum, ad quem ex persona fidelissimi Christiani psalmus iste dirigitur, dum mens et intentio eius ad ipsum desideranter aptatur. Nam sicut ille superior psalmus docet omnia contemni, quatenus desiderium Domini singulariter appetatur; ita hic praemonet, ne mundana possimus tribulatione confundi, sed in atriis Domini dicit esse gaudendum: aegritudinibus nostris valde necessariam probans, quam toties nobis pius medicus ingerit potionem.