monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 41, 25
Filius iste crucis in principio psalmi insigne volens ostendere desiderium suum, exquisito se comparavit exemplo; ut singulariter crederetur diligere, qui cognoscebatur tam ingenti voto Dominum concupisse. Sed quoniam humano usu bono proposito malis semper moribus obviatur; dum mens iniqua, quem per blandimenta decipere non potest, subdolis increpationibus molitur evertere, crebris insultationibus commotum se ad continuas lacrymas dicit. Et ne tristitia saeculi eius animum occuparet, aut in desperationis discrimina perveniret, ad animam suam consolatoria verba facit; ut perturbationem huius saeculi fidelibus inimicam a se depelleret, ne eum desperationis taedia possiderent. Scriptum est quippe: Tristitia enim quae secundum Deum est, poenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur . Quapropter merito a se illud conatus est expellere, unde sibi perpetuum exitium noverat imminere. Et ideo hodieque hunc psalmum boni desiderii suasorem atque institutorem baptizandis congrue decantat Ecclesia; quatenus a tristitia huius mundi alienati, ad Dominum tota mentis puritate festinent . Praesta, bone Rex, ut (quoniam non est unus modus misericordiae tuae) sicut illos per aquam sanctae regenerationis abluis, ita et nos dono clementiae tuae a peccatorum faece purifices.