monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 41, 23
Vers. 17. Spera in Domino, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus. Quaerendum est quid significet repetitio ista verborum: quoniam in his litteris nihil superfluum, nihil constat esse confusum. Videtur autem mihi quinquepartitum syllogismum forsitan hic reperiri, quem Cicero oratoribus aestimat applicandum; ut evidenter appareat imitatores eos fuisse, non auctores talium regularum. Nunc istius argumentationis distincte membra reddamus. Propositio est enim: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Domino: quoniam confitebor illi, salutare vultus mei. Probatio propositionis quatuor versibus qui sequuntur, procul dubio continetur adiuncta. Deinde provenit assumptio: Dicam Deo, susceptor meus es: quare me oblitus es? quare me repulisti: et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Sequitur duobus aliis versibus probatio assumptionis. Infertur postremo sub repetitione primi versus, propositi syllogismi decora conclusio: Quare tristis es, anima mea? etc. Quae repetitio in lege quinquepartiti syllogismi celeberrima etiam nunc habetur. Nec moveat quod in propositione duobus versibus haec sententia videtur extensa: hic autem sub uno versu constat esse constrictam; decuit enim ut in fine colligeretur, quod supra latius videtur esse propositum.