monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 41, 19
Dicam Deo: Susceptor meus es: Quare me oblitus es? quare me repulisti? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Filius Core supra dixerat: Apud me oratio Deo vitae meae: nunc ipsam orationem, quam superius praemisit, profitetur se Domino esse dicturum: id est, cum me gratia divina baptismatis susceperis, tuis beneficiis in illa patria collocandum, quare me tunc pateris diversis calamitatibus diabolica fraude vexari? Senserat enim vir sanctissimus quanta illius quietis dulcedo futura sit, et mundi istius itinera confragosa vehementer horrebat. Dicit etiam more humano, Quare me oblitus es? Quia differebatur adhuc illa promissio, quam in futura patria sanctis suis Dominus pollicetur. Quare me repulisti? Quoniam ad illam quietem adhuc pervenire non poterat, quam ferventius appetebat. Et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Utique contristamur quando flagella in hoc mundo suscipimus, quando inimici fraudulenta subreptione tentamur, quando carnis vitia invicto ac repugnante animo sustinemus. Haec figura dicitur erotema, quando sub interrogatione crebra aliquid exaggeramus dolentes.