monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 41, 17
Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. Iordanis, Hermoniim, abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum, figuram fecerunt sardismos, quae linguarum semper permixtione formatur. Nam Iordanis et Hermoniim Hebraea sunt nomina; abyssus abyssum et cataractae, Graecum est; invocat, in voce, Latinum esse manifestum est. Sic ista figura in hoc loco commixtione linguarum pulchre composita est. Duabus enim abyssis duo Testamenta significat, id est Novum et Vetus, quae se utraque mutua attestatione confirmant: quando Vetus Novum praedicit, Novum autem commemorat Testamenti Veteris lectiones. Sic fit ut utraque se invocent, quando ad alterutrum de sua confirmatione testantur. Sic et alibi Psalmista dicit: Iudicia tua abyssus multa . Profunda sunt enim Testamenta Domini, quia in sinu sapientiae ipsius alta veritate consistunt. In voce autem cataractarum tuarum, prophetas et apostolos dicit: quoniam sicut aquarum multitudo per cataractas evomitur, ita et de ore ipsorum Domini fluenta manaverunt. Excelsa vero et fluctus ad Scripturas sanctas competenter aptamus. Ipsae sunt enim quas superius abyssos vocavit, ubi et parabolarum quidam fluctus alludit, et altitudo sensuum pia perscrutatione grandescit. Haec ergo supra se dicit transiisse iustus, quia in eorum notitia avidus se perscrutator immerserat.