monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 41, 15
Et Hermoniim a monte modico. Hermoniim parvus mons iuxta Iordanem est positus, sicut Deuteronomii lectione cognoscitur: Accepimus, inquit, in tempore illo terram de manibus duorum regum Amorrhaeorum, qui erant secus Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon . Sed videamus quid nobis significantia etiam huius nominis tradere videatur. Hermoniim dicitur anathema, quod dicit homo diabolo, quando ad Deum venerit. Et bene dixit, a monte modico: quia non ex altitudine superbiae Deus quaeritur, sed memoria eius in humilitatibus modicis invenitur. Quapropter dum perceptum baptismum, dum humilitatem memoriae recondimus, susceptae fidei regulas, donante Domino, salutariter obtinemus.