monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 41, 14
Deus meus, a me ipso anima mea turbata est: propterea memor ero tui, Domine, de terra Iordanis. Iste qui consilium dabat animae, qui mentem suam rationabiliter corrigebat, ad conditionem humanitatis reversus confitetur dicens, animam suam a se potius esse turbatam. Revera, quia nisi hoc vitia carnis facerent, in sua tranquillitate mentis puritas permaneret. Hanc autem ratiocinationem nimis competenter arbitror introductam, ut homo evidenter agnosceret ex qua diversitate constaret. Sed filius iste crucis quem praefatus est titulus, ostendit remedium quo possit unusquisque animae suae conturbationes evadere, dicens, Propterea memor ero tui, Domine, de terra Iordanis. Propterea, id est propter conturbationes istas quibus anima mea vehementer affligitur. Memor ero tui, Domine; quasi diceret, ad te summa velocitate festino, ubi pervenisse remedium est, et carnalium malorum competens probatur exclusio. Dicit etiam unde memor erit, de terra scilicet Iordanis, hoc est de loco in quo prius Dominus baptismatis beneficia consecravit. Nam et nomen ipsum Iordanis fluminis interpretatur descensio eorum. Descendit enim in altitudinem fontium qui se illo munere sacramenti desiderat innovare. Nam hodieque de baptizato sic dicimus: Descendit in fontem. Sive descensio ista humilitatem significat, quam baptizatum necesse est habere, qui Domini nostri sequitur instituta. Quapropter harum rerum dum memores sumus, supervenientium malorum nulla confusione turbamur.