monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 41, 12
Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me? Spera in Domino . Hos versus paulo sollicitius audiamus; quia nisi subtilius tractentur, obscuri sunt. Post illas imputationes quas audiverat: Ubi est Deus tuus? post effusionem animae suae quam nimia tribulatione peregerat, venit filius Core ad secundam partem, qui per quinquepartiti syllogismi veracissimam probationem usque ad finem psalmi loquitur ad animam suam, dicens: Quare, anima mea, inimicorum saevis imputationibus sauciata, praegravaris? Quare me tua afflictione conturbas? Necesse est enim ut illa tristis ac moesta infirmitas humana turbetur. Sequitur adversum haec salutare remedium: Spera in Domino: quia spes eius omnia commutat in melius, et ad aeternum gaudium perducit quos saeculi istius tristitia inflicta concluserit; sicut scriptum est: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Nec novum videatur quod ad animam suam persona loquitur introducta; nam et alibi legitur: Benedic, anima mea, Domino ; et alibi: Lauda, anima mea, Dominum ; et in quadragesimo secundo psalmo idem repetit: Quare tristis es, anima mea ?