monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 41, 11
Admirabilis usque ad domum Dei: in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis. Hic reddendum est, quod in superiore versu dixit, in locum tabernaculi. Ingrediebatur enim admirabile tabernaculum, qui tam iniquis imputationibus cedere nesciebat. Dicebatur enim illi: Ubi est Deus tuus? Sed ille Deum tantopere desiderabat, quanto in eum insultatio nefanda surrexerat. De isto vero tabernaculo usque ad illam futuri saeculi domum Dei pius incola festinabat, ne mundi huius desideria sancto viro viderentur accepta. Sed quomodo illuc ire sanctissimus ambiebat? In voce scilicet exsultationis et confessionis. Exsultatio ad psalmodiam respicit, confessio ad peccata deploranda: quae duo iuncta perfectum utique efficiunt Christianum. Sequitur, sonus epulantis. Definitio brevis quid sit exsultatio et confessio, id est sonus epulantis: quia sonus ipse animam pascit, et epulas illi suavi delectatione concedit. Quid enim dulcius, quidve salubrius quam Deum laudare, et reum se semper arguere? Finita est pars quae sitim habendam dicit in Domino: sed rursus in sequenti parte per magnas subtilesque argumentationes hoc iterat: ne per tristitiam mentis cessare videretur a desiderio, quod probabili ardore conceperat.