monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 41, 10
Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam: quoniam ingrediebar in locum tabernaculi. Id est, dum haec quae mihi imputabantur delicta cogitarem, animam meam quasi ex pleno conceptaculo in lacrymas subita inundatione profudi, rogans Deum, ne diutius tali increpatione torquerer. Animam vero suam in se quodammodo fundit, qui pleno desiderio concitatus Deo se sincera supplicatione prostraverit. Et nota quod omnis effusio motu facto ad vicina loca progreditur. Anima vero in se funditur, quoties compunctionis instinctu in semetipsam revertitur. Sequitur etiam cur in se effuderit animam suam; scilicet, quoniam ingrediebatur in locum tabernaculi; hoc est in Ecclesiam praesentem. Ibi enim dum ingrederetur amplius plorabat, amplius gemebat adhuc differri illam Ierusalem, quam sanctis suis Dominus repromisit. Necesse est enim vivacius desiderare quod exspectatur, quando eius quaedam similitudo conspicitur.