monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21 > sectio 12 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 41, 9
Dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Causam reddit filius Core, quare iuges lacrymas fudit. Hoc enim dicebatur assidue persecutionis tempore Christianis: Non est qui vos vindicet, sustinete profecto quae volumus, quae iubemus. Quis in ista afflictione non fleret, habere conscientiam rectam, et pravorum subiacere conviciis: quando ultra omnes dolores est, illum insultantem cernere, quem cognoscis conscientiae pravitate sordere? Et respice convenientiam rerum: quoniam sicut lacrymas suas assiduas designavit, ita et imputationes fuisse continuas dicit; ut omnia sibi concordent, quae sacris lectionibus continentur.