monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 41, 8
Vers. 3. Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Audiant hoc qui Domino flere non appetunt, iuges lacrymas non inediam, sed satietatem potius intulisse. Nec immerito, quia fletus ille cibus est animarum, corroboratio sensuum, absolutio peccatorum, refectio mentium, lavacra culparum. Sed per has iuges lacrymas significat afflictionibus erudiri posse populum Christianum. Diem, prosperitatem debemus accipere: noctem vero tristitiam. Per haec enim duo, omne tempus vitae hominis indicatur.