monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 41, 7
Sitivit anima mea ad Deum vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Ut desiderium quod praemisit divinae charitatis fuisse cognosceres, animam suam dicit conspectum Domini sitienter appetere: quo ambitu imbecillis maxime inflammatur humanitas. Denique sic sequitur, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? scilicet quia tunc nobis manifestus apparebit, quando nos in iudicio suo dignanter inspexerit. His igitur rebus edocti, advertimus animam habere sitim suam, cum desiderio coelesti commota divinos fluvios expetit, qui irrigua semper ubertate funduntur: aquae copiosissimae salutares, quae non solum sitim retemperant animarum, sed etiam omnem indigentiam imbecillitatis excludunt. Haec sitis in hoc saeculo beatis pectoribus semper exaestuat, nec aliquo fine contenta requiescit: quia ei in futura beatitudine datur invenire quod appetit; sicut Dominus in Evangelio dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur . Quando autem, cum pondere pronuntiandum est; ut gravis ei videatur esse dilatio.