monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 41, 6
Vers 1. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Hic figura est parabole, id est rerum genere dissimilium comparatio. Cervo enim homo noscitur assimilatus. Quod argumentum comparationis dicitur A minore ad maius. Sed non incassum fidelibus hoc animal comparatur; est enim primo innoxium, deinde velocissimum, tertio desiderio inardescente siticulosum. Serpentes naribus trahit, quas ut voraverit, veneno aestuante permotus ad fontem aquarum quanta potest velocitate festinat. Amat enim aqua dulci purissimaque satiari. Huius decora comparatio nostrum desiderium ardenter instigat; ut quando venena antiqui serpentis haurimus, et eius facibus aestuamus, ad fontem divinae misericordiae illico festinemus; quatenus quod peccati adversitate contahitur, dulcissimi haustus puritate vincatur. Nec vacat quod ad fontes aquarum, dixit, non ad aquas. Fons enim aquarum Christus est Dominus, unde omnia fluunt quaecunque reficiunt. Fluenta enim plerumque siccari possunt; fons autem aquarum semper irriguus est. Unde merito dictum est ad liquorem sacrae originis festinandum, ubi desiderium nostrum nunquam possit habere ieiunium.