monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 41, 2
Inter verba usitata filios Core noviter introducit, quae nomina cantorum sunt, non psalmigraphorum; sicut de Idithum in trigesimo octavo psalmo iam dictum est. Hi enim a David ad psalmodiam fuerant electi; sed propter significantiam nominum congruenter titulis videntur appositi; quod magno studio debemus inquirere, ut nobis velut candidissimus nucleus exutus suo tegmine decenter appareat. Hebraice Core dicitur Calvaria: Calvariae vero locus est, ubi Dominum Salvatorem constat esse crucifixum. Quapropter filii Core merito dicuntur, qui tanquam gloriosissimum tropaeum coelestis Regis, id est signaculum crucis suscipere meruerunt. Et ideo psalmus hic omni convenit Christiano, qui amore Domini flamma Dominicae charitatis accenditur, sine qua totum abiectum est quidquid in humanis rebus putatur eximium. De qua re hic primus est psalmus, quem octogesimus tertius, et octogesimus quartus subsequuntur. Sed in his nominibus illud meminisse debemus quod beatus Hieronymus ait (In Expos. tituli psal. LXXXIV), omne psalterium sagaci mente perlustrans. Nunquam invenio quod filii Core aliquid triste cantaverint: semper enim in psalmis eorum laeta sunt et iucunda; saecularibusque contemptis coelestia et aeterna desiderant, congruentes interpretationi nominis sui.