monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 40, 19
Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum: fiat, fiat. Expositis quae ad passionem et resurrectionem Christi Domini pertinebant, pulchre secuta est laudativa conclusio; quia omni tempore benedici debet qui spem nostram gloria suae dispensationis implevit. Benedictum dicimus et hominem cui benedicitur; cui tamen si non benedicatur, benedictus non est; et quodammodo ista benedictio ex alieno celebratur arbitrio. Deus autem benedictus est, etsi omnes taceant; quia ille omne bonum non tanquam extraneum suscipit, sed ab ipso progreditur. Nam quod dixit: A saeculo, praesentem mundum significat, ex quo administrari coepta sunt omnia. Et usque in saeculum, futurum vult intelligi, ubi iam omnia aeterna consistunt, nec aliqua temporis mutabilitate dilabuntur. Nam licet saeculum istud deficiat, Dei tamen benedictio incommutabilis perseverat. Addidit fiat, fiat. Hoc verbum geminatum instanter ab omnibus praedicat esse faciendum. Non enim sic intelligendum est, ut putetur fiat benedictus Dominus; tanquam si non laudetur benedictus non sit: sed hoc est, fiat, unde nos proficimus, dum iugiter eius laudibus occupamur. Aliqui vero expositorum pro istius verbi novitate, quod est hic et in septuagesimo primo, sive in octogesimo octavo, vel in centesimo quinto, in quinque libros psalterium dividendum esse putaverunt. Sed eis non esse consentiendum in praefatione nostra sufficienter ostensum est. In Actibus quippe apostolorum unus liber legitur esse psalmorum.