monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 40, 18
Propter innocentiam autem meam suscepisti me, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Vere sancta innocentia, vere simplicitas, vere humilitas beata; ut tot mala passus, nulla se contentione defenderet. Placato animo ibat ad crucem, tranquilla mente moriturus. Omnia verba quae praedicta sunt per prophetas integerrima veritate complevit. Doluit casibus persequentium, et in cruce positus pro inimicis suis clementissimus exoravit; quoniam hoc et a fidelibus suis faciendum esse decreverat. Et merito dedit praeceptum, qui praemisit exemplum. Sequitur, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Hic iam beatitudo ipsius sanctae incarnationis exprimitur, qui moribundi corporis infirmitate deposita, homo Deus ex duabus, et in duabus naturis distinctis atque perfectis permanet in gloria sempiterna: cuius nomen super omne nomen est, cuius potestas coelo terraeque imperat, cui Omne genu flectitur coelestium, terrestrium, et infernorum .