monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 40, 17
Vers. 12. In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Cognovisse se dicit in hoc dilectionem Patris, quia gloriosa est resurrectio secutura. Quoniam voluisti me, subaudi glorificare, exaltare. Possunt enim huic loco et haec verba quae dicta sunt, et his similia convenire. Addidit, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Hoc erat quod dixit, quoniam voluisti me; scilicet quia inimicus supra eum non est gaudere permissus, quando illa quae disponebant, nullatenus impleverunt. Ad hoc enim eum occidere voluerunt, sicut superius dictum est, ut nomen eius penitus de terra abrogarent. Sed econtra vident Ecclesiam Christi toto orbe diffusam, nomenque eius ubique celeberrimum esse cognoscunt; ut merito gaudere non possint, quibus tam contraria provenerunt.