monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 40, 16
Vers. 11. Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me: et retribuam illis. Exposita passione, ad tertium venit ingressum, in quo resurrectionis suae, per id quod homo est, fieri miracula deprecatur. Quid erigis aures, haeretice? Quid te putas aliquid invenisse, quod tuam possit excusare perfidiam? Si potestatem quaeris, audi quod in Evangelio dicit: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud . Hic humanitas rogat, ibi divinitas pollicetur. Desine calumnias facere, utraque enim conveniunt in Domino Salvatore: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Retribuam illis, dixit, non dolore vindictae, sed exspectatione patientiae. Nam hodieque sustinendo illos, magnam partem eorum clementiae suae operatione convertit.