monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 40, 15
Etenim homo pacis meae in quo sperabam, qui edebat panes meos ampliavit adversum me supplantationem. Hominem pacis suae dicit discipulum Iudam, qui illi pacem dedit, quando eum tradidit. Pacem siquidem dicimus, cum nos invicem osculamur. Nam si ad animae tranquillitatem referas, pax esse in illius corde non potuit, qui insidias blandiendo praeparavit. Addidit, in quo sperabam; id est in quo sperare putabar. Nam quomodo habuit in homine pessimo sperare, qui illum potuit antequam nasceretur agnoscere? Nam ut intelligas fuisse praescitum, sic ipse Dominus dicit: Nonne vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est ? Sequitur, qui edebat panes meos: sive doctrinam meam audiebat, unde spiritualiter epulamur: sive quia manum misit cum ipso in paropside, quemadmodum Evangelii lingua declarat. Et merito dixit, ampliavit, quando ignorantibus quis esset ipse monstraverat. O discipulum surdum, o indocili corde durissimum! Quis enim eum a tanta pietate aliquid virtutis animo percepisse credat, qui tam crudelis exstitit parricida?