monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 40, 14
Verbum iniquum constituerunt adversum me: nunquid qui dormit non adiiciet ut resurgat? Verbum iniquum dicit, quando clamabant Pilato: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris . Constituerunt, id est decreverunt, aut etiam definierunt; videlicet quando de Domino Salvatore sententialiter sunt locuti. Dormire est autem a sensibus carnis remissa mentis intentione requiescere, et iterum ad actus vitae nostrae reparato animi vigore remeare. Quod morti dominicae pulcherrime videtur aptatum, quia tanta celeritas resurrectionis fuit, ut dormisse potius quam mortuus aestimetur: resurgens fortissimus, qui ut imbecillis occubuit. Et ne sibi haeretici diutius blandiantur, audiant illum qui dormit ipsum sibi adiicere ut resurgat; sicut et in Evangelio dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam .