monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 40, 13
Simul in unum susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. Susurratio est oris parvissimus sonus sine aliqua vocis distinctione confusus: sermo tractus ab apibus, quarum vox prolata susurrus est. Quod inter illos evenit, qui in auribus suis murmurare invicem gestierunt. Consilia quippe sua detegere non praesumunt, qui scelerum societate coniuncti sunt. Addidit, omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi. Expressit insaniam furentium insipientiumque populorum. Solent enim pauci esse scelerum auctores. Hic omnes mala cogitasse dicti sunt; ut nemo sit minus nocens, quos una facinoris damnat aequalitas. Quod autem dixit, mala mihi: si effectum quaeris sibi, si votum mihi. Iusti siquidem poena non patientis, sed facientis invidia est.