monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 40, 12
Vers. 7. Congregaverunt iniquitatem sibi: et egrediebantur foras, et loquebantur. Tempus illud dominicae passionis exponit, quando Iudas non ad venerandum Dominum, sed ad perdendum potius dolosus intrabat. Nam quod pluraliter dictum est, ingrediebantur, et illos significat qui ei manus iniicere praesumpserunt. Vana vero locuti sunt Iudaei, quando de illius morte crudeliter tractaverunt, qui omnium vita esse cognoscitur. Sequitur, congregaverunt iniquitatem sibi. Conventus ipsorum congregatio utique fuit peccantium, quando in uno facinore omnia scelera perpetrata sunt, dum rerum Dominum crucifigere decreverunt. Foras egressi sunt; quoniam intus stare non poterant, qui ab arcano fidei discrepabant. Utrumque miserum, utrumque pestiferum: ingressi sunt ad facinus perpetrandum, deinde foras a veritatis finibus exierunt.