monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 40, 10
Inimici mei dixerunt mala mihi: quando morietur et periet nomen eius? Hactenus propheta de beatorum afflictione locutus est, nunc secundo ingressu Dominus Salvator de sua passione dicturus est; ut cum famuli Dei diversis casibus affliguntur, non se a Deo credant esse derelictos, quando Christum Dominum talia pertulisse cognoscunt, qui dixit: Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt . Inimici vero dixerunt mala, quando falsa locuti sunt. Necesse enim erat ut impii mendacia cogitarent, qui diabolo auctore fremuerunt. Sequitur: quando morietur et periet nomen eius? Verba sunt dementium Iudaeorum; dicebant enim: Si dimiserimus eum, venient Romani et tollent nobis et locum et regnum ; item Caiphas ait: Expedit ut unus homo moriatur pro omnibus, et non tota gens pereat . Periit enim nomen eius. sed ab ipsis qui ei credere noluerunt.