monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 40, 8
Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius: universum stratum eius versasti in infirmitate eius. Ne putares beatum istum in hoc mundo inconcussam requiem possidere, dolores eius mitigari deprecatur; ut multitudo malorum temperationis beneficio vinceretur. Lectus enim nobis datus est ad quietem, in quo se hominum fessa membra refoveant. Sic et ille qui patrimonium conquirit, uxorem sibi copulat, filios procreat, qui amicitias parat, quasi in quodam lecto delectationis gratia conquiescit. Sed haec frequenter servis suis amara et doloribus plena Dominus facit, ne spem suam ponentes in temporalibus rebus futura bona non appetant. Quapropter optat propheta ut consoletur Dominus dolorem eius, qui in delectatione sua quasi quodam lectulo sauciatur. Addidit, universum stratum eius versasti in infirmitate eius. Causam excolit quam superius dixit: quia providentia divina perficitur, ut servorum Dei mundana delectatio in angustiis doloribusque versetur; quatenus hic diversis calamitatibus afflicti, aeternae beatitudinis requiem consequantur; sicut factum est in Iob, cui saeculi bona in infirmitate conversa sunt: sed inde felicior exstitit, quia se illi prosperitas mundana subtraxit. Quocirca talibus rebus rogat opem ferre Dominum, ne humana fragilitas duris laboribus pressa superetur.