monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 40, 7
Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum, et emundet in terra animam eius: et non tradat eum in manus inimici eius. Petitio ista prophetae certa promissio est, quia sic fieri necesse est: si tamen egenus et pauper pio munere sublevetur. Conservet, dixit: id est, inter mala saeculi perire non faciat; sed ad suam retributionem illaesum sancta conversatione perducat. Vivi autem proprie illi dicuntur, qui se a Christiana fide non dividunt. Nam de illis qui in errore versantur dictum est: Sine mortuos sepeliant mortuos suos . Ergo vivificet eum dicit, hoc est, faciat illum inter electos in sua vivere portione. Addidit, et beatum faciat eum, utique ut in resurrectione ad dexteram collocetur, et in patriam illam beatorum magni Iudicis pronuntiatione mittatur. Sed post illa superiora quae dixerat, rem nimis necessariam tangit, ut dum in isto mundo consistit, peccatorum remissione mundetur: ubi venia optata suscipitur, si devota supplicatione plangatur. Subiunxit etiam, ne in manibus inimici tradatur. Inimicus diabolus est: manus eius potestas iniqua est; nam quas manus habeat, qui carnem non habet? Ipsa ergo potestas est, qua servos Dei multiplici tentatione castigat. Et animadverte quoties in hoc versu, et, posuit; ut figuram polysyntheton coniunctionis huius frequenti iteratione monstraret.