monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 40, 6
Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. Hic iterum hypotheticus syllogismus hac ratione resplendet: Si omnis beatus intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Attamen omnis beatus intelligit super egenum et pauperem. In die igitur mala liberabit eum Dominus. Hypotheticus autem, id est, conditionalis syllogismus est, qui ex conditionalibus propositionibus habens absolutam assumptionem, colligit conclusionem. Nunc sequentia videamus. Secunda est species definitionis quae Graece ennoematice dicitur, Latine notio nuncupatur. Haec de factis suis unumquemque quid sit ostendit. Dicit enim quomodo peccata per operationes eleemosynarum saluberrimas expientur, ut possit beatitudo gloriosissima reperiri. Suadebat nos equidem dignitas rei per locum communem aliquam facere digressionem; ut reconciliatricem humani generis eleemosynam laudare deberemus. Sed quoniam multorum Patrum sanctissimo atque eloquentissimo ore celebrata est, sufficiat ad eorum libros audientium corda remisisse; ut et illorum desiderium uberius expleatur, et nos coeptum opus, iuvante Domino, naviter impleamus. Sed licet multi Patres de hac re plura conscripserint, oritur tamen inter eos de hoc articulo nonnulla dissensio. Legitur enim: Omni petenti te tribue . Scriptum est etiam: Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias iustum, cui eam tradas. Sed si omnes iustos quaerimus, imperatam constringimus largitatem. Verum haec causa in sola pia voluntate consistit: quia non est nostrum prius mores discutere, et sic indigentiae subvenire. Sufficit nobis, ut nos dare aliquid malis artibus nesciamus, nec opiniones hominum captando elati eleemosynam largiamur: sed operemur solo affectu subveniendi, quod nos super omnia praecipit Divinitas intueri. Qui sic dederit, etsi iustis non det, iuste tamen omnibus erogabit. Sed maior opera danda est, ut sanctis viris in aliqua indigentia subvenire debeamus propter Christum Dominum nostrum, qui de pauperibus suis in iudicio proprio dicturus est: Qui fecit uni ex minimis istis, mihi fecit . Quid enim dici potest sublimius, quidve gloriosius, quando aut ipsi praetermissi in ignem nos dirigunt, aut remunerati nos ad dexteram collocabunt? Sed adverte quod dicit, intelligit; ut etiam non petentibus talibus offeratur. Nam qui petenti tribuit; bonum opus efficit; qui vero tacentem intelligit, beatitudinem sine aliqua dubitatione conquirit. Addidit, in die mala liberabit eum Dominus. Diem quidem iudicii significat. Sed aliquos movet, quod tam frequenter malam dicit. Omnis homo malum et formidabile iuste sibi dicit esse Dei iudicium: quia peccatoribus debita poena suspecta est. Nam etsi eius miseratione liberamur, vigorem tamen iudicii ipsius recte pavescimus.