monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 40, 2
Verba ista frequenti usu nobis iam debent esse notissima; sed breviter dicta tangamus, omnia diriguntur ad Christum Dominum. Magnificat autem hunc psalmum, quod in quadragenario numero noscitur collocatus; qui calculus emundationi et purificationi frequenter aptatur. Quadraginta enim diebus fuso diluvio ab iniquitatibus hominum terra diluta est. Quadraginta quoque diebus sanctus Moyses ab escis corporeis temperavit, ut divina colloquia mereretur. Eodem modo Elias suffugio se corporeae refectionis abstinuit. Ipse quoque Dominus totidem diebus ac noctibus ieiunavit, ut nobis formam beatae purificationis ostenderet. Quadragesimae quin etiam ipsius docemur exemplo. Praemittitur tempus abstinentiae, ut dilutis sordibus peccatorum ad resurrectionem Domini puris mentibus accedamus. Quapropter hunc psalmum inter illa iudicemus sacramenta repositum, quae animas nostras coelesti purificatione mundificant; maxime quando de eleemosyna propheta dicturus est, qua proprie fieri noscitur purgatio peccatorum. Legitur enim: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum .