monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 30
Magnifica et suavissima verba sensus nostros medullitus intraverunt, quando ipsum audivimus docentem, quem adoramus auctorem. Nam licet universos psalmos magno honore veneremur, nescio quid tamen dulcius accipitur, cum aliquid de sancta incarnatione profertur. Omnis enim fidelis gratissime suscipit, per quam noscitur esse liberatus. Et respice quo ordine psalmi huius contextio disponatur. Primum loquitur Ecclesia quasi rudes docens, quasi trepidos confortans, quasi incompositos praeparans, ut sequentia verba Domini Salvatoris libenti animo salutariter populus praeparatus audiret.