monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 26
Exsultent et laetentur qui quaerunt te, Domine, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Sicut inimicos suos confundi petiit, qui eum falsis laudationibus irridebant, ita devotos optat veraciter gaudere, qui spem suam noscuntur in Domini maiestate posuisse. Eos enim non tantum laetari, sed et exsultare deprecatur. Sed quae sit ista exsultatio consequenter exponitur; id est, et dicant semper: Magnificetur Dominus. Haec est enim professio, quae in aeternum gaudentes efficit Christianos; quae quamvis iugiter dicatur, tamen semper appetitur. De ista siquidem sententia pascebatur et in isto saeculo Iob, qui erat afflictione corporis graviter sauciatus, dicendo: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum (Iob I, 21). Exsultabat quippe, quando laetabatur in Domino, in quo revera sunt omnia profutura. Sed ne hanc exsultationem quibuscunque crederes concedendam, addidit, qui diligunt salutare tuum; id est, qui me spirituali charitate perquirunt, et mandatis meis suaviter obsequuntur.