monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 24
Avertantur retrorsum et erubescant, qui cogitant mihi mala. Frequenter diximus malis sic bene optari, ut retrorsum redeant a voluptatibus suis, nec in malo opere perseverent. Qui si confusionem patiantur, evadunt: si mundi laetitia perfruantur, pereunt. Nam retrorsum istud in bonam partem dici Evangelii locus ille testatur, ubi Petro vitae huius se amore diligenti respondit: Redi retro, Satanas . Quod autem posuit, qui cogitant mihi mala, Iudaeorum significat improbas voluntates, quorum cogitationes non erant malae Domino, sed auctoribus suis. Cogitationes enim a cogendo dictae sunt.