monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 23
Vers. 18. Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. Venit ad eam, quae superest, narrationem: ubi confusionem et reverentiam Dominus Salvator optat impiis: exsultationem vero et laetitiam provenire petit devotis. Sed vide in ista deprecatione quanta gerat studia pietatis. Confundantur, dixit, mirabilium operatione turbentur. Revereantur autem, resurrectionis gloria corrigantur: ut illum confiteantur Deum, quem dudum putaverant esse trucidandum. Simul; id est, sicut persecuti sunt, ita et praedestinati conversionis munere liberentur. Sequitur, qui quaerunt animam meam. Duobus modis anima quaeritur, sive ad honorem, sive ad mortem. Sed ut hic illos ostenderet, qui eam voto contrario perquirebant, addidit, ut auferant eam, non ut diligant, non ut venerentur: sed ut a corpore meo interventu mortis segregare contendant.