monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.81 > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 22
Complaceat tibi, Domine, ut eripias me: Domine, in auxilium meum respice. Post enumerationes praemissas, venit ad saluberrimam conclusionem, unde omnis impugnatur adversitas, omnia nocentia destruuntur; ut placeat Domino eum eripere, qui mundi istius contrarietatibus cingebatur. Et intuere quod dicit, complaceat; id est communiter placeat. Concordia enim hic Trinitatis ostenditur: nam quod placet Patri, hoc placet et Filio et Spiritui sancto. Addidit, tibi: ut sanctam Trinitatem unum Deum esse cognosceres. Sequitur, Domine, in auxilium meum respice, ut intelligamus respectum ipsius nostrum esse praesidium; sicut est illud Evangelii: Respexit Petrum, et flevit amare . Aliter enim liberari non possumus, nisi nos Divinitas propitiata respiciat.