monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 21
Et non potui ut viderem: multiplicati sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. Hoc omnino ad membra referendum est; caeterum in Domino Christo nequeunt talia convenire. Non potui ut viderem, id est, circumdantibus me iniquitatibus meis, quod veraciter potest fidelis edicere. Et quamvis in homine capilli capitis videantur innumeri, tamen peccata eorum calculum probantur excedere. Nec frustra in comparationem delictorum capilli deducti sunt. Nam in Veteri Testamento sacerdotes ipsa similitudine radebantur; ut tali emundatione purgati carnis vitia deposuisse viderentur. Cor vero nos derelinquit, quando peccatis aegrum profutura non appetit.