monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 20
Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates meae. Hoc a membris suis dicit, quorum ipse caput est Christus; ut se pati profiteretur, quod turba fidelium sustinebat; sicut est illud: Saule, Saule, quid me persequeris ? Sequitur, quorum non est numerus, scilicet apud homines; nam omnia Deo dinumerata sunt, qui arenam maris et guttas pluviarum, stellarumque multitudinem complexabili quantitate cognoscit. Addidit, comprehenderunt me iniquitates meae. Eodem modo loquitur, quo superius dixit: Circumdederunt me mala. Dominus enim Salvator nec mala perpetravit, nec iniquitatibus patuit: sed hoc a parte membrorum apte dicitur, a quibus talia sustinentur. Pietatis enim nostri capitis fuit, ut qui de se multa dixerat, commemorationem quoque fidelium facere dignaretur: ne se sequestratos putarent, cum praeteritos esse cognoscerent