monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 19
Tu autem, Domine, ne longe facias misericordias tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. Narratis sanctis operibus, ad passionis suae gloriam venit: ut totius vitae atque vivificatricis mortis declararetur integritas. Ubi merito Patrem precatur, ne longe ab eo faciat misericordias suas, qui erat suscepti hominis veritate moriturus; sicut et alibi dicit: Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti ? Misericordia enim fuit, ut humanam naturam praevaricationis vitio sauciatam sancta incarnatione salvaret. Veritas, ut resurrectionis promissae beneficio sederet ad dexteram Patris, inde venturus iudicare vivos et mortuos. Susceperunt me, id est glorificandum receperunt. Illos enim in bonam partem suscipere dicimur, quos nostrae gratiae profitemur acceptos.