monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 17
Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Iusti voluntas est, quando potest prodesse, non abscondere veritatem; quod Dominum Salvatorem fecisse non dubium est, quando turbas arguebat, increpabat incredulos, et multa huiuscemodi praedicabat, quae Evangelii textus eloquitur. Fuit tamen tempus cum in passione tacuit, sicut scriptum est: At Iesus nihil respondit ei; quippe cui Pontius Pilatus dixit: Mihi non loqueris ? Veritatem dixit quando pronuntiavit: Ego sum via, veritas, et vita . Salutaris autem Christus beati Simeonis confessione declaratur, qui quando eum vidit, dixit: Nunc dimittis servum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum , et reliqua.