monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 16
Bene nuntiavi iustitiam tuam in Ecclesia magna: ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti. Bene nuntiavit iustitiam Domini, quando dictum est: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae . In Ecclesia magna, sicut saepe diximus, catholicam dicit, quae toto orbe diffusa est: de qua ibi dictum est, quod fructum suum dubit in tempore suo . Sequitur, ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti. Loquitur per id quod Deo subiectus est Filius. Nam quamvis inter obstinatos periculosum fuerit praedicare veritatem, dum mortem suam exinde nosceret esse venturam, tamen non destitit admonere populum perfidorum dicendo: Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit . In qua parte Patrem habuit testem quem invocat, quia nulla pericula timuit, quando carnali populo spiritualia bona praedicavit. Sic primi psalmi verissimus textus, nunc etiam dominica commemoratione videtur esse repetitus.