monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 15
Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui: et legem tuam in medio cordis mei. Filii verba diriguntur ad Patrem; desideravit enim eius facere voluntatem, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit . Nam quod dixit, volui, virtutem praescientiae declaravit; ut diceret praeteritum, quod constabat esse venturum. Manebat etiam lex divina in medio cordis ipsius, dum in lege Domini fuit voluntas eius, et in lege eius meditatus est die ac nocte .