monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 14
Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me. Ecce, statim significat, celeritatem promittens, velocitatem modis omnibus pollicetur. Et tu, Iudaee, cum propria sacrificia non habeas, quem deceptus exspectas? Ille iam venit, ille iam Verbum caro factum est, ille mundum salutari praedicatione complevit. Sed tu adhuc nescio quid in tuis cubilibus somniaris. Quid ulterius quaeris? Quid stupore defigeris? In libro isto psalmorum, in capite de se dicit esse conscriptum, ut credere debeas iam venisse beatum nostrum, cuius vitam (sicut iam contigit) constat expositam. Ubi sunt qui se vident, sicut hic promissum est, sacrificia non habere: et tanquam sententiam istam in codicibus sacris non habeant, sic stupefacti ad obiectos sermones probabiliter obmutescunt?