monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 12
Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. Psalmi quidem est secunda narratio, sed per figuram exallage, quae Latine appellatur immutatio. Ex persona Domini mystica verba proferuntur, ubi adventum suum et pias praedicationes gentibus innotescit. Annuntiare est enim ventura praedicare, quod fecit ore prophetarum. Locutus sum, id est, cum inter nos conversatus evangelizavit, quando sacramentum beatae incarnationis assumpsit. Addidit, Multiplicati sunt super numerum; scilicet quia super calculum beatorum multiplicata est turba peccantium. De quam magnis enim populis quam pauci fideles sunt! Non immerito, quia dum multi mundi huius vanitatibus occupantur, raros poteris veraciter invenire sapientes. Et vide quod dicit, super numerum; designat enim illos tantum in libro viventium supputatos, qui illi Ierusalem supernae praedestinati esse noscuntur.