monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 11
Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est quis similis tibi. Cum de operibus hominum loqueretur insanis, apte intulit divina miracula. Nam qui inflammantur contendentibus aurigis, qui pantomimis saltantibus molliuntur, quanto melius si cogitent coelum et terram pulcherrima diversitate formata, quae habent et aspectum decorum, et considerationem omnino mirabilem! Sequitur, et cogitationibus tuis non est quis similis tibi. Adhuc illas superstitiones elidit, quas sibi homines aut ad religionem perversam repererunt, aut in spectaculis celebrandis moti aliqua voluptate finxerunt. Sed nunquid tale est per funem currere pede suspenso, quale Petrum terga maris fixo pressisse vestigio? Nunquid tale est ignitis facibus in theatro ludere, quale fuit camini incendia tribus pueris ambulasse? Nunquid tale est scenicas audire tragoedias, quale est in choris Ecclesiae salutiferas cognoscere psalmodias? Istas res potius legentes spectare debemus, quas nec fatue quaerimus, et proficue semper audimus. Dicendo enim, quis similis, tibi, malarum rerum arguit inventores, qui se nequiter efferentes, fallacium artium auctores esse gloriantur. Hactenus praedicavit sancta mater Ecclesia: nunc audiamus loquentem Dominum Salvatorem; ut quod dictum est: Quis similis tibi? manifestum nobis subsequenti expositione reddatur.