monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 10
Et non respexit in vanitates et insanias falsas. Et hic versus pendet de superiore sententia, exponit enim cui sit spes in nomine Domini, scilicet qui non respexit in vanitates et insanias falsas. Legitur enim: Nemo potest duobus dominis servire ; quod et locus iste commemorat. Nam qui spem habet in Domino rerum omnium potente, respicere non debet ad caduca. Vanitas est enim a sancta religione subita varietate mutari, et mentem fallaci illusione convertere. Insaniae vero falsae sunt saxis formasse deum, quem gentilitas adoraret, ubi futurorum ordinem mendaciter inquirebant. Et est epitheton insaniae pulcherrimum, id est falsitas. Insaniae quippe mentem fallunt, quoniam a veritate dissentiunt. Potest hoc et ad illos aptari, qui spectaculorum fallacium delectatione capiuntur. Ideo enim plurali numero positae sunt insaniae, ut per similitudines rerum latius discurrere debeamus.