monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 8
Et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro: videbunt multi et timebunt, et sperabunt in Domino. Superiora psalmi ad illud pertinent, quoniam Deus humanum genus in mundi istius coenositate demersum, ad petrae transtulit firmitatem, ad religionem videlicet Christianam. Quod versus iste nunc aperit dicendo: Et immisit in os meum canticum novum, id est Novi Testamenti sanctissimam praedicationem. Sed novum bene dicitur, quia incarnationem Domini corporeis oculis aetas antea nulla conspexit. Deo enim nihil novum est, quando ante constitutionem mundi dispensationis suae universa praescivit. Hymnus autem Graecus sermo est, id est, laus carminum lege composita. Et quoniam hymni erant quos idolis suis etiam gentilitas personabat, addidit, Deo nostro; ut qualem hymnum diceret, distincte potuissemus advertere. Videbunt multi et timebunt. De mirabilibus dicit, quae tempore sanctae incarnationis effecta sunt. Videntes enim Iudaei talia, timuerunt, et Christi Domini praedicationibus populorum agmina crediderunt. Speraverunt autem in Domino, quando Christiani esse coeperunt: ut post illum timorem miraculorum conversi, spem in Domino firmissimam habere probarentur