monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 7
Et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis: et statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Sicut duobus modis operari praecipit Christianum, ut declinet a malo et faciat bonum; ita duplici ratione Dominum dicit profutura concedere. Primum est enim, ut nos educat de mundi istius profundissima calamitate, cuius apte designata est maligna latitudo, lacus miseriae lutusque faecilentus. Et ut exprimeret delictorum crassitudinem corpulentam, lutum addidit, qui lacu continetur: ne peccata solis aquis cognosceres quamvis densissimis comparata. Nam sicut lutus laci fetidus atque gravis est, ita et hominum delicta limosa sunt, quae et fetoribus horrescunt, et gravitate demergunt. Deinde pedes nostros supra petram statuit, cum in Christi Domini iussionibus ambulamus. Ipse est enim nobis spiritualis petra, quae in se fixa non sinit demergi vestigia. Et respice quia sicut peccata virtutibus contraria sunt, ita et eorum viae probantur esse dissimiles. Illa enim sicut sunt mollia et dissoluta, in itineris sui coenositate volvuntur. Virtutes autem quemadmodum rigidae sunt et immobiles, sic habent viam petralem, ubi non inquinatis, sed mundis pedibus ambulatur.