monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.59 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 6
Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me: et exaudivit deprecationem meam. Ecclesia catholica, quae fuerat de totius mundi partibus congreganda, patientiae virtutem praedicat, quam inter summas laudes habere convenit Christianum. Quemadmodum enim aut tribulationes sufferat, aut periculorum pondus evadat, nisi divino beneficio tolerantiae robore fulciatur? Sed considerandus est hic sermo geminatus, quia superflua non est tam decora repetitio. Exspectare siquidem possumus et ingrati. Exspectantes autem exspectamus, quando mites aliquid cum magno desiderio sustinemus. Hoc argumentum dicitur a coniugatis, quando unum verbum ortum ab alio varie commutamus, ut sapiens sapienter, prudens prudenter, et his similia. Respexit: quia praevenit omne bonum nostrum. Lumen quippe veritatis habere non possumus, nisi ab illius conspici claritate mereamur. Subiungitur, exaudivit me, ut pie atque efficaciter exspectasse videatur. Deprecatio quoque significat (ut dictum est) frequentissimam precem: quoniam rarius orare non poterat, quae sustinens Dominum sustinebat.