monumenta.ch > Hieronymus > Osee, 12 > Psalmi, 43 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 38, 20
Ne sileas a me, quoniam ego incola sum apud te in terra, et peregrinus, sicut omnes patres mei. Ne sileas, dixit; id est, audiam te dicentem quod Evangelium testatur: Remissa sunt tibi peccata . Sive illud quod alio loco psalmus dicit: Dic animae meae: Salus tua ego sum ; sive illud: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi . Quocirca convenit, quidquid horum sentire volueris. Incola vero dicitur, qui terram colit, ad tempus superveniens extraneus, non qui in patriae suae regione consistit; quod omni sancto evenit, qui in divina civitate recipitur. Omnes enim nos peccatum fecit extraneos, et in nefaria tenuit regione captivos. Sed quando nos misericordia eius suscipit, incolae sumus: quoniam illuc advenimus, id est, de Babylonia ad Ierusalem ipso attrahente transponimur. Ideo enim posuit, apud te, ut non in diaboli, sed in Domini civitate incolam eum fuisse sentires. Subiunxit, et peregrinus sicut omnes patres mei. Expressit quod superius dixit: omnis enim homo qui recipitur in beatitudine peregrinus dicitur, quia incipit esse ubi non erat. Peregrinus enim dicitur, quasi pergens longius. Et ut generalem hanc cognosceres fuisse sententiam, dicit, sicut omnes patres mei, ne quis ab hac conditione putaretur exceptus.